- PATRES
- PATRESdicti, quos Romulus aetate, prudentiâ, opibus pollentes numerô 100. legit, penes quos Concilium Reip. esset: his, idem dein alios 100. addidit, Tarquinius vero Priscus 300. esse voluit. Iidem ob aetatem Senatus, item Patroni, dicti; qui qutem ex illis geniti, Patriciorum venerunt nomine. Alii secundam Patrum Centuriam Tarquinium modo memoratum, ex Plebe, addidisse dicunt, qui appellati Senatores minorum gentium: Brutum vero tertiam adiecisse, et tum Patres conscriptos dici coepisse. Quid inter hos Plebeiosque actum. Vide Liv. l. 1. Florum l. 1. Lazium de Rep. Rom. Alexandr. Genial. dier, l. 2. c. 2. etc. item voce Senatores. In Ecclesia peculaiariter sic dicti sunt, qui doctrinae eminentiâ, scriptorumque dignitate, doctrinam fideiinsigniter illustrârunt, et confirmârunt. Quales Saeculô 1. Apostoli et viri Apostolici, Prochorus, Barnabas, Clemens etc. Saeculô II. et III. Ignatius, Hegesiuppus, Iustinus Martyr. Irenaeus, Theophilus Antiochenus, Melito Sardensis, Clemens Alex. Tertullianus, Hippolytus martyr, Origenes, Cyprianus, Gregorius Neocaesariensis, Arnobius, Lactantius, etc. Saeculô IV. Eusebius Emissenus, et Caesariensis, Athanasius, Cyrillus, Hilarius Pictaviensis. Optatus, Ambrosius, Basilius, Ephraemus Syrus, Gregorius Nazianz. Caesarius, Gregorius Nyssenus, Prudentius, Epiphanius etc. Saeculo V. et VI. Chrysostomus, Sixtus Senensis, Hieronymus, Ruffinus, Augustinus, Prosper, Cyrillus Alexandrinus, Theodoretus, Fulgentius Afer, etc. Vide quemvis suô locô. et descripits eorum, tum genuinis, tum supposititiis, Rivetum in Critico Sacro, Dalaeum de usu Patrum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.